monumenta.ch > Victricius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 2
Unde amotis sermonum insidiis, res cum re, ratio cum ratione confligat. Omnis pars, quae dicitur species, necesse est, ut generis in se vim definitionemque suscipiat. Nam cum animal esse substantiam animatam, substantiamque sensibilem dixero, simul dixi et homines, et boves, et caeterorum animantium definitionem, quomodo est homo qui non percipit quae Dei sunt.